sabato 11 settembre 2010

Messaggio #8

Mundus omnis societate caeli et terrae constat et eorum natura quae utriusque sunt; vel sic: mundus est ornata ordinatio dei munere, deorum recta custodia. Cuius cardinem - sic enim dixerim kentron - robustum et inmobilem genetrix atque altrix animantium omnium habet tellus, supernis omnibus, ut videri potest, aeris liquiditate ad modum tegminis saeptis et opertis. Vltra deorum domus est, quod caelum vocamus: quod quidem divinis corporibus onustum videmus, pulcherrimis ignibus et perlucidis solis et lunae reliquorumque siderum, cum quibus fertur per orbem dierum noctiumque curriculis, agens et stellarum choros intermino lapsu, finem nulla aevi defectione factura.

2 commenti: